carmen de conversione Saxonum

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881


Quintus erat mundi tristis ab origine limes

Expletus, morbo nimium tabefactus acerbo

Quatuor horribilis metas dum torserat orbis,

Dumque diurna rotans redeuntia saecla redirent,

5

Quae patribus promissa darent fulgentia regna.

Post coepit sextus felix se volvere cardo,

Qui meruit tandem praedictum germinis alti

Adventum, antiquis multisque capessere saeclis.

Qui genitor solio clemens prospexit ab alto

10

Pompiferum mundum, dura sub morte iacentem,

Et genus humanum, ex limo quod fecerat olim,

In baratri cernens foveam mersisse profundam.

Tunc pater omnipotens, rerum gratissimus auctor,

Ille pius sator, superam qui temperat axem,

15

Progeniem sanctam praecelsa mitis ab arce

Misit, et extemplo cinxit lux aurea mundum,

Horrida probrosae dempsit qui crimina mortis,

Et facinus mundi Iordanis lavit in undis,

Signavitque pios pretiosi sanguinis ostro.

20

Sic quoque fellivomi praedam de fauce celydri

Abstulit et Cocyti calidas spoliavit arenas,

Victor ovans rediit, patriam remeavit ad arcem.

Iam septingentos finitos circiter annos

Et septem decies, ni fallor, supra relicti,

25

Vt tradit, septem, priscorum calculus index,

Adsunt praesentis defluxu temporis anni,

Quo Carolus nono regnat feliciter anno,

In quo Saxonum pravo de sanguine creta

Gens meruit regem summum cognoscere caeli,

30

Sordida pollutis quae pridem dona sacellis

Ponebat rapidis bustim depasta caminis,

Rite cruentatas tauros mactabat ad aras.

Et demonum cultus colla inflectendo nefandos,

Suppliciter venerans proceresque, deosque, penates,

35

Barbarica rabie fluxas grassante medullas,

Pro rerum fortuna plebs miseranda rogabat.

Hoc genus indocile Christo famularier alto

Ignorans, dominum nam corde credere nolens

Ob causam nostrae in mundum venisse salutis,

40

Hanc Carolus princeps gentem fulgentibus armis

Fortiter adcinctus, galeis cristatus acutis,

Arbitri aeterni mira virtute iuvatus,

Per varios casus domuit, per mille triumphos,

Perque cruoriferos umbos, per tela duelli,

45

Per vim virtutum, per spicula lita cruore

Contrivit, sibimet gladio vibrante subegit;

Traxit silviculas ad caeli regna phalanges,

Moxque lupos saevos teneros mutavit in agnos;

Raucisonos tinctos furva nigredine corvos

50

Vertit in albifluas subito iamiamque columbas,

Alipedes griphes subito harpeiasque volucres

In placidas convertit aves, dirosque molossos

Transtulit in molli tectas lanugine dammas,

Saltigerosque tygres, fulva cervice leones

55

Haud secus ut pecual proprio reclausit ovili.

Postque salutiferi perfusos rore lavacri,

Sub patris et geniti, sancti sub flaminis almi

Nomine, quo nostrae constat spes unica vitae,

Christicolasque rudes ad caeli sidera misit,

60

Chrismatibus sacro inunxit baptismate lotos,

Quo iam fumiferas valeant transcendere flammas,

Progeniemque novam Christi perduxit in aulam.

Porro celsithronus iudex cum factor Olimpi

Venerit, ultricibus mundum damnare favillis,

65

Et vas pestiferum caelesti fulmine fractum

Ad Stigias raptim vinctum retruserit umbras,

Pulvereoque globo versutum coxerit anguem,

Quo sine fine dolens picea marcescat in olla,

Cunctorum meritum trilibri tunc lance librando,

70

Lactea dona bonis, seu tristia iungit amaris,

Princeps interea clemens pro munere tanto

Praestet, ut astrigeri potiatur praemia regni;

Dulcia mellifluae degustet pascua vitae:

Pascua, quae noster iamdudum iure redemptor

75

Caelicolisque dare proprio promisit ab ore.